None
Datierung: 867 11 10
..... fiant vobis; si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantiae pauperum conferimus, hoc nobis, procul dubio, in aeternam beatitudinem retribuere confidimus; ego quidem, Eudon, de tanta misericordia et pietate Domini confisus, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuum esse volo Sancto Salvatori in Rotono monasterio et monachis rotonensibus, vel donavi eis totam partem virgade Bronboiat et .V. modios de brace in villa quae vocatur Iecieca et .IIII. modios et semodium de Ranmilier et .IIII. modios de Ranloitan, sitos in pago nuncupante Poutrocoet, in plebe quae dicitur Anast, in loco nuncupante Caton, cum terris, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, totum et ad integrum, cum omni supraposito suo, sicut a me videtur esse possessum, ita trado atque transfundo Sancto Salvatori et supradictis monachis, in elemosina et in monachia sempiterna, pro anima mea et pro regno Dei, ita ut quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem; et si fuerit quislibet aut ego ipse aut aliqua posita persona contra hanc donationem aliquam calumniam vel repeticionem generare presumpserit, .C. solidos multum conponat, et quod repetit non vindicet; sed haec donatio firma ac stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Factum est hoc in plebe Anast, in villa Iedeca, .IIII. idus novembris, .II. feria, luna .VIII., coram his testibus: Tudian et Eutanet, presbyteri, et Mocius, missi monachorum; Set, testis; Gedeon, testis; Catlon, testis; Hirduuoion, testis; Ratuueten, testis; U uoranton, testis; Blenliuuet, testis; Uurgen, testis; Diuuadoc, testis; Uurhoiarn, testis; Menion, testis; Pertuuocon, testis; Clemens, testis; Cunmarch, testis.