Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 86

None
Datierung: 865 07 10

Haec carta indicat atque conservat quod pignoravit Duil, filius Rivelen, et homo illius nomine Catlouuen, salinam que vocatur Salin-Permet, sitam in plebe Uuerran, in villa que vocatur Alli, pro .XX. solidis karolicis, usque ad caput .VII. annorum, et si tunc redempta non fuerit, maneat in monachia sempiterna Sancto Salvatori et monachis eius, absque ulla redemptione usque in finem mundi; et dederunt Duil et Catlouuen fideiussores .IIII. in securitatem istius pignorationis, vel venditionis, his nominibus: Breselan, Uurgen, Ragenbalt, Martinan. Factum est hoc in plebe Uuerran, nuncupante Treb Querman, .VI. idus iulii, .III. feria, luna .XII., coram multis testis quorum ista sunt nomina: Duil, qui dedit, et filios eius; Catuueten, Iarnuueten, Uualdinan, testis; Budinit, testis; Catlouuen, testis.