Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 85

None
Datierung: 862 06 17

Haec carta indicat atque conservat quod dedit Pascuueten de sua hereditate in Bene, quae dicitur Rancaruuan, cum duobus manentibus, Loieshic, Sancto Salvatori in Ploelan, pro sanitate Salomonis quando infirmabatur in Lis Penfau, stans Pascuueten ante lectum Salomonis, tradidit supradictam terram in manu Conuuoioni abbatis, in elemosina perpetua, sine censu et sine tributo, sine opere, sina ulla re ulli homini nisi Sancto Salvatori; Salomon, testis; Botuuan, testis; Moruueten, testis; Conan, testis; Finoes, testis; Felix:, testis; Gloesanau, testis; Guocheleure, testis; Uuinmael, testis. Factum est hoc in Lis-Penfau, .IIII. feria, .XV. kal. iulii.