None
Datierung: 861 o. 867 06 09
Haec carta indicat atque conservat quod dedit Salomon villam que vocatur Granbudgen, sitam in Penceriac, quae Erispoe antea dederat Sancto Salvatori, in Rotono, et ita reddidit Salomon supradictam terram Sancto Salvatori et monachis rotonensibus, in elemosina pro anima sua et pro regno Dei, totam atque integram, cum omnibus appendiciis suis tam terris quam vineis, necnon et landis et omnibus rebus ei pertinentibus, in monachia sempiterna, sine censu et sine tributo ulli homini sub caelo nisi supradicto Sancto Salvatori et supradictis monachis rotonensibus. Factum est hoc in aula Barrech, feria .I., .VI. idus iunii, coram multis nobilibus viris qui ibi aderant: Salomon, qui reddidit, testis; Bran, testis; Uuicon, testis; Sabioc, testis; Solon, testis; Kenmarcoc, testis; Hincant, testis; Maencant, testis; Arthur, testis; Hocunan, testis; Spereuui, testis; Limuuas, testis; Tanetrnonoc, testis; Uualcmoel, testis; Rismonoc, testis; Hamoion, testis; Monachi, testis; Kenetlor, testis; Beatus, diaconus, testis; Matuuoret, testis; Rietoc, presbyter; Ioumonoc, presbyter, testis.