None
Datierung: 862 04 26
Haec carta indicat atque conservat qualiter dedit Haencar aliquam partem terrae de hereditate sua, id est, terciam partem Reus, Sancto Salvatori et monachis rotonensibus, cum massis et manentibus, cum omnibus apendiciis suis, sicut ab illo presenti tempore videbatur esse possessa, ita tradidit supradicto Salvatori et supradictis monachis, in elemosina pro anima sua et pro regno Dei, in monachia sernpiterna, sine censu et sine tributo ulli homini sub caelo nisi supradictis monachis. Factum est hoc die dominico, .VI. kal. mai, in aecclesia Sancti Salvatoris, dominante Salomone Brittanniam, anno .V., adstantibus ibi multis nobilibus viris quorum nomina haec sunt: Testis, Hencar, qui dedit; Conuuoion, abbas; Adgan, preshyter; Tribodu, presbyter; Leuhemel, presbyter; Liuer, presbyter; Omni, presbyter; Iunuueten, presbyter; Haeluuocon, presbyter; Rituuoret, presbyter; Uuoder, Iarnuuoret, Sultiern, Uuoranton, Urblon, Horuic, Roenuuoret, Judhouuen, Jedcar, Uuoretcar.