None
Datierung: ca. 859
Haec carta indicat atque conservat quod dedit Pascuueten locum ad faciendam exclusam in mare, iuxta Bronaril, Sancto Salvatori et eius monachis, pro anima sua et pro regno Dei, in monachia sempiterna, nisi octavum quod petiit Pascuueten partem in illaad suum opus; et tunc dedit ei Leuhemel, prepositus, et Omni, monacus, qui tunc missi erant monachorum, terciam partem, exceptis marsupis et sepiis et aliis qui ad liminaria ecclesiae pertinent. Factum est hoc in aula Camplatr, feria .II., mense nobembrio, dominante Salomone Brittanniam usque Medanum flumen, Courantgeno episcopo in Venetis, Actardo episcopo in Namnetis, coram multis nobilibus viris quorum ista sunt nomina: Pascuueten, qui hanc donationem dedit,. testis; Roenuuallon, testis; Frendor, testis; Salon, testis; Iarnt, testis; Retuuoret, testis; Dilis, presbyter, testis; Drilouuen, testis; Uuetenhoiarn, testis; Eumonoc, testis; Sapiens, testis;, Gliuinc, testis.