Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 71

None
Datierung: zwischen 853 u. 864

Haec carta indicat atque conservat quod dedit Conatam virgadam terrae quae vocatur Rancarvi, in elemosina pro anima sua et pro regno Dei, Sancto Salvatori et monachis in Rotono ei servientibus, totam atque integram, cum omnibus apendiciis suis, ita tradidit in loco virgade alterius quam dederat eis pater eius Tiarnan, sine censu, sine tributo alicui homini sub caelo nisi ad supradictis monachis, et dedit ipse Conatam fideiussores tres in securitate ipsius terrae his nominibus: Tutuuallon, Anugen, Renouuart. Factum est hoc in domo Anauhoiarn presbyteri, .XII. kl. decembris, feria .II., coram nobilibus viris quorum ista sunt nomina: Conadam, qui dedit et firmare rogavit, testis; Conuuoion, abbas; Arthuuolou, presbyter, testis; Iunuual, presbyter, testis; Anauhoiarn, presbyter, testis; Aluuoret, presbyter, testis; Otto, diaconus, testis; Riuuere, monacus, testis; Renouart, testis; Anaugem, testis; Tutuuallon, testis; Milon, testis Uuinhael, testis; Arthueu, testis; Iudre, testis; Uuoder, testis; Jarnuuoret, testis; Gedeon, testis; Uuorhocar, testis; Datlin; testis; Hincant, testis; Liosoc, testis.