None
Datierung: 866 04 30
Haec carta indicat atque conservat quod dedit Hinuualart .IIII. modios de bracce, id est, Ranbaiai et Ranuuiuan, pro hereditate sempiterna et pro redemptione animae suae in monachia sempiterna, Sancto Salvatori et monachis ei servientibus in Rotono monasterio. Factum est hoc donatio in Rotono, .II. kal. mai, ora .III., feria .III., luna .XI., coram his testibus: Hinuualart, qui hanc donationem donavit, testis; Dumuualart, nepos eius, testis; Conuuoion, abbas, testis, et omnes monachi rotonenses; et postea manifestavit et firmavit Hinuualart hanc donationem in aecclesia Rufiac, die dominico, .III. idus augusti, luna .XXV., coram nobilibus viris qui hanc donationem firmaverunt, quorum ista sunt nomina: Hinuualart, testis; Nominoe, testis; Omnis, testis.; Haellifoes, testis; Hirthoiarn, testis; Jarnhitin, testis; Dumuualart, testis; Comaltcar, testis; Maenuueten, presbyter, testis; Loiesbritou, clericus, testis; Hirdbidoe, testis.