None
Datierung: 863 08 11
Haec carta indicat atque conservat qualiter beneficiavit Conuuoion abbas partem terrae quae vocatur Ranniarnoc, sitam in plebe Carantoer, in loco noncupante Henlis-Aladin, ad Uuruueten, et dedit Uuruueten duos fideiussores ad supradictum abbatem, his nominibus: Enoc et Merchion, ut omnibus annis redderet censum ad kalendas octobris, id est, duos solidos, sine repugnatione; et dederunt supradicti Uuruueten et Pivetat .IIIIor. fideiussores in securitate ut nec ipsi, nec parentes eorum nec filii eorum post eos, dicant accepisse se in hereditate illam supradicta partem, sed in beneficio quamdiu libitum fuerit Conuuoion abbati et monachis rotonensibus. Et haec sunt nomina securatorum hoc in loco nuncupante Henlis-Aladin, .IIII. feria, .III. idus augusti, dominante Salomone Brittanniam, Courantgenus, episcopus Venetensis, coram nobilibus viris qui ibi aderant: Hinuualart, testis; Ratfred, testis; Ratuili, testis; Gosbert, testis; Loiesic, testis; Enoc, testis; Kentuuocon, testis; Arthuueu, testis; Maenuuobri, testis; Tomas, testis; Alexander, testis; Blenliuet, testis; Uuithur, testis; Uuoranton, testis; Uuormhaelon, testis; Uuoruuohuan; testis; Finithoiarn, presbyter, testis; Uuormonoc, presbyter, testis; Uuoruuocon, testis; Hinoc, presbyter, testis; Haeluualoe, presbyter, testis.