Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 60

None
Datierung: 853, 859 o. 864 05 23

Haec carta indicat atque conservat qualiter vendidit Saluu salinam que vocatur Maorrem, id est, vendidit eam monachis in Rotono monasterio habitantibus pro decem solidis usque in finem trium aut .IIII. annorum, et si tunc redempta non fuerit, firma et stabilis permaneat supradictis monachis; sine censu, sine tributo ulli homini sub caelo, Sancto Salvatori et suis monachis in Rotono monasterio habitantibus. Factum est hoc in insula quae vocatur Baf, .X. kal. iuni, super illam salinam, .III. feria , coram testibus: Oremus , presbyter, testis; Duil, testis; Riuualt, testis; Minuueten, testis; Maelocan, testis; Uuoretan, testis; Cate, testis; Cuman, testis; Laoc, testis. Isti sunt quos dedit Soluu in securitate: Finituueten, Tuhte, Iudlin, Leuhemel, prepositus, missus monachorum.