Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 59

None
Datierung: 849 02 18

Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur; idcirco ego, Cadalun, in Dei nomine, considerans gravitudinem peccatorum meorum, et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda fiant vobis; si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantia pauperum conferimus, hoc nobis, procul dubio, in aeterna beatitudine retribuere confidimus; ego quidem, Cadalo, de tanta misericordia et pietate Domini confisus, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuum volo esse ad monasterium Sancti Salvatoris quod vocatur Roton, ubi pretiosa corpora sanctorum Marcellini, Ypotemi, Melori, hoc est, donavi supradictum alodum iuris mei, qui vocatur Linis sive Griciniago, cum massis et mancipiis ibi cummanentibus his nominibus: Sicmaer; Sicbalt, cum uxore sua et infantibus; Ecmaer, cum uxore sua et infantibus; Gondram; Dagolena; cum infantibus suis; Sicbaldana, cum infantibus·suis; Sicledruda, cum infantihus suis; Gonsedruda, cum infantibus suis; et est res supradicta in pago Namnetico, in condita Coironinse, cum domibus et aedificiis suis, cum vineis et terris, cum pratis et silvis, cum pascuis et adiacentiis suis, aquis, aquarumve decursibus, saltis et subiunctis, cum rex quisita et inquisita vel inquirenda,·quantum ibidem est mea possessio, vel legitima dominatio, dono a die presente haec omnia superius nominata pro anime meae remedio, ad ipsum locum superius nominatum, perpetualiter trado atque transfundo, ita ut quicquid exinde pro oportunitate monasterii facere voluerint, liberam·ac firmissimam in omnibus habeant potestatem; et si fuerit, aut ego ipse, post hunc diem, aut ullus de redibus meis, vel quelibet persona, qui contra hanc donationem quem ego, Cadolo, plenissima voluntate ad ipsum monasterium donavi, venire aut recusare aut aliquam calumniam generare presumpserit, tantum et alium tantum quantum ipse res continent multum componat, et quod repetit in nullis modis non vindicet, sed haec presens donatio diuturno tempore et firma stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Ormedo, .XII. kal. marc., anno nono regnante Karolo rege. Signum Cadalo, qui hanc donalionem donavit et firmare rogavit; x. Odo; x. Uuaningo; x. Herleblando; x. Uuandefredo; .x. Unfredo; x. Adalgaudo; x. Uuangario; x. Robono; x. Adalingo; x. Abbono; x. Tether; x. Uuilhelmo; x. Gehardo; x. Uuinhael; x. Teutho; x. Redeno; x. Frondobaldo; x. Primaldo; x. Sigiberto; x. Gulframno; x. Gauslino; x. Aldaifredo; x. Adam; x. Grimaldo; x. Omni; x. Hiuuardo. x.