Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 52

None
Datierung: 866 08 12

Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur; idcirco ego, in Dei nomine, Salomon, considerans gravitudinem peccatorum meorum et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda fiant vobis; si aliquid. De rebus nostris locis sanctorum vel substantiae pauperum conferimus, hoc nobis, procul dubio, in aeterna beatitudine retribuere confidimus; ego quidem, Salomon, de tanta misericordia et pietate Domini confisus, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuum esse volo in monasterio Sancti Salvatoris in Plebelan, ubi corpus Uuenbrit meae coniugis sepultum iacet, et Conuuoiono abbati et monachis rotonensihus ubi Deum colentibus et regulam sancti Benedicti exercentibus, quod ita et feci, id est, donavi eis Macoer, que alio nomine vocatur Valium Medon, sitam in pago redonico, in plebe que vocatur Coms, habens ex uno latere fluvium que vocatur Visnonius, et ex alio latere alium fluvium qui vocatur Samanun, cum massis et manentibus, cum vis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultum et incultum, quesitum vel adquirendum, totum ad integrum, ita eis trado atque transfundo, in elemosina pro anima mea et pro anima supradicte Uuenbrit, ita ut quicquid exinde pro utilitate monasterii facere rotonenses monachi voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem, sine censu et sine renda et sine tributo et pastu caballis et sine ulla re ulli homini sub caelo, nisi supradicto Sancto Salvatori et supradictis monachis; et si fuerit, post hunc diem, aut ipse, quod absit, aut aliqua persona que contra hanc donationem vel elemosinam aliquam calumniam generare presumpserit, illud quod repetit non vindicet, sed insuper contra cui litem intulerit mille solidos multa conponat, et donatio sive elemosina firma et stabilis omni tempore permaneat, cum stipulatione subnixa. Factum est hoc .II feria, .II. idus augusti, in aula que vocatur Hegodobert, regnante Karolo rege, regnante supradicto Salomone Brittanniam, in anno nono sui principatus, Electramno episcopo in Rodonis civitate, coram multis nobilibus viris qui ibi aderant, qui viderunt et audierunt. Signum Salomonis principis, qui dedit et firmare rogavit; x. Bran; x. Riuuallon; x. Uuicon; x. Urscant; x. Arthur; x: Pirinis; x. Moruueten; x. Iarnuuoret; x. Ninmon; x. Kenmarcoc; x. Morman; x. Uuitur; x. Morcondelu; x. Kenmunoc, abbas; x. Clemens; x. Hudreth, presbyter; x. signum Roenhouuen, diaconus; x. missi monachorum qui hanc elemosinam de manu Salomonis, vice supradicti abbatis et monachorum, acceperunt; Liosicus et Eutanet, presbyter, et monachi fuerunt.