Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 33

None
Datierung: 847 10

Licet unicuique de rebus suis propriis seu conductis, vel comparadis, per strumenta cartarum, licentiam habeat ad faciendum quod voluerit; igitur, idcirco, ego quidem, Dumfradus, presbyter, fateor me vendidisse et ita vendidi ad aliquem hominem, nomine Renodo, et ad conuuoionem suam, nomine Uinuanau, hoc est, vendo vobis in pago namnetico, in villa que dicitur Gramcampo, in rem proprietatis, basilica facta in honore sanctae Mariae et sancti Petri, cum omni integritate sua, et mansum cum cassis et aedificiis, cum omni supraposito in se habente, tam terris, mansis, vineis, silvis, pratis, pascuis, adracensiis, in laris linarisque, quesitum et inquesitum, cultum et incultum, tam ad se pertinentem quam et ad inquireildum, totum et ad integrum, vobis vendo atque transfundo, et de jure meo in jure dominationis vestrae publiciter trado ad possidendum, quem ante hos dies per titulum venditionis, dato meo precio, visus fui comparare, vel unde mihi advenit vobis trado ad possidendum, unde accepi exinde a vobis precium in quo mihi bene complacuit vel aptificum fuit, in rem convalescentem, hoc est, solidos ducentos, tamtumque pretium de presente in manu mea de manu emptoris accepi, et carta venditione una curu predicta re, petpetualiter tradidi ad possidendum, ita ut ab hac die memorati emptoris ipsam reru superius nominatam, ad·integrum habendi, evendi , donandi, commutandi, vel quicquid exinde elegeritis faciendi, liberam et firmissimam in omnibus habeatis potestatem ad faciendum quod volueritis, nullo contradicente; inserere mihi complacuit; ut, si fuerit post hunc diem, aut ego ipse, aut ullus de propinquis meis, seu quelibet persona, qui contra hanc venditionem venire aut agere vel insultare presumpserit, tantum et alium tantum quantum ipse res meliorate apparuerunt, conponere faciat, et quod repetit non valeat vindicare, et haec venditio, omni tempore, firma permaneat, manu mea propria subterfirmavi, et ad bonos homines adfirmare rogavi, cum stipulatione subnixa. Actum Namnetis civitate, in anno .VIII. regnante domno nostro imperatore Karolo, in mense octobris, ego, in Dei nomine, Dumfradus, hoc feci et fieri rogavi. Signum Erlandus; x. Ermenther; x. Herigo; x. Siglahardo; x. Martino; x. Godobaldo; x: Berneofredo; x. Gaugeno, x. Aerhartdo;x. Classito; Aernnone; X. Hegtone; x. Randoso; x. Agenardo; x. Aclidramno; x. Uilmare; x. Abraham; x. Adraldo; x. Autharius; x. presbyter; Alberto .x.