None
Datierung: 857–868
Haec carta indicat quod dedit Cunatam, filius Tiarnan, unum hominem Sancto Salvatori, nomine Martin, tradens eum in manu Conuuoioni abbatis pro pace ut non inquirentur cum lege omnes maliciae eius, quas fecerat hominibus sancti Salvatoris et monachis rotonensibus, et haec sunt alique malicie eius: unum hominem nomine Rithoiarn depredavit, et vacas et porcos illius abstulit, et caballum et aequam de alio loco abstulit, et alios homines flagellavit, et multas alias malicias fecit, quas enumerare longum est: ita autem tradidit supradictum hominem ut haheant eum monachi rotonenses et ipsum et semen eius post eum in sempiternum, in monachia sempiterna, sine censu, sine tributo ulli homini sub caelo, nisi supradicto Sancto Salvatori, et supradictis monachis; et dedit fideiussores duos, Uuetenoc et Abraham, in securitate supradicti homninis; et, post hoc, juravit ut nusquam ulla maliciam faceret supradictis monachis, nec hominibus illorum. Factum est hoc in aecclesia Bain, die sabbato, .II. idus. kl. jun., dominante Salomon Brittanniam, Courantgeno episcopo in Venedia civitate, coram multis nobilibus viris quorum ista sunt nomina: Uuorgouan, presbyter, testis; Ninan, presbyter, testis; Hinualart, testis; Conan, testis; Ratfred, testis; Ratuili, testis; Gosbert, testis; Arthueu, testis; Uurgoion, testis; Iarncant, testis; Catlouuen, testis; Iudre, testis; Ranauuart, testis; Liosoc, testis.