None
Datierung: 859 05 11
Haec carta indicat quod dedit Catuueten, filius Drelonuuen, partem terrae quae vocatur Botalaoc, sitam in plebe Arthmael, pro anima sua et pro regno Dei, Sancto Salvatori et suis monachis in Rotono ei servientibus, cum terris, pascuis, et cum omnibus appendiciis suis, sine censu, sine tributo et sine quolibet alicui homini nisi supradictis monachis. Factum est haec donatio monasterio, in aecclesia Sancti Salvatoris, die ascensionis Domini, .V. idus mai, luna .XXVII. .II. anno principatus Salomonis in Brittannia, Redhuualatro episcopo in Poutrocoet, coram multis nobilibus viris quorum ista sunt nomina: Catuueten, qui hanc donationem dedit, testis; Deurhoiarn, mactiern, testis; Iarnuuocon, testis; Uuorlouuen, testis; Festuuore, testis; Uuincalon, testis; Leisou, testis; Tanetuuiu, testis; Liosoc, testis.