Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 23

None
Datierung: 859

Haec carta indiquat atque conservat quod petierunt Conuuoion abbas et Leuhemel prepositus et omnes monachi rotonenses Bronaril totum a Pascuueteno, in quo et ipse donaverat antea locum unius saline Sancto Salvatori et suis monachis; et ipse Pascuueten tunc eis donavit in sua elemosina, pro anima sua et pro regno Dei, quod petierant, id est, totum Bronaril cum prato et cum omnibus fossis et omnibus appendiciis suis et locis ad mansiones faciendas, et tertiam partem lande et pascue que sunt in circuitu, pro anima sua et pro regno Dei, Sancto Salvatori et monachis in Rotono servientibus, sine censu, sine tributo, sine opere alicui homini, nisi supradictis monachis. Facta est haec donatio in aula Clis, secundo anno principatus Salomonis in Brittannia, Courantgeno episcopo in Venedia, .VI. feria; .II. idus kl. iunii, luna .XXII. coram multis nobilis viris quorum nomina subter scripta habentur: Pascuueten, qui hanc donationem dedit et manu sua firmavit, et alios bonos viros et firmarent rogavit, testis; Leuhemel, monacus et presbyter, testis; Uuinuueten, monachus et presbyter, testis; Uuetenoc, testis; Eumonoc, testis; Haeluuocon, testis; Iudhael, testis; Galcon, testis; Gleumaroc, testis; Maenfinit, testis; Duil, testis; Iarnuu, testis; Haeluuocon, testis.