Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 21

None
Datierung: 868 09 14

Notitia in quorum presentia qualiter interpellavit Ritcandus abbas et suum monachum Alfret Machtiern, filium Jostin propter monachiam Sancti Salvatoris, quam iniuste per vim tenebat quasi sub censu, id est, totam hereditatem Rituueten, sitam in plebe Motoriac, et somodium de braccre, id est, Ran Bistlin, quem dederat ei Ioumonoc presbyter, suus consobrinus, pro Dei amore et pro haereditate sempiterna, in dicombito; et ipse Rituueten promisit pro anima supradicti Ioumonoc .c. psalteria et missas spetiales .CCC.as, ante Salomonem regem, ut redderet supradictam monachiam, quod et fecit, quia victus lege et cartis et testibus mutare non poterat, id est, reddidit supradictam monachiam, cum omnibus apendiciis suis, cum terris, silvis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, ita reddidit in manu Ritcanti abbatis, cum sua virga corilina, ante Salomonem regem tocius Brittanniae, presentibus eius nobilibus ducibus et optimatibus, qui hanc redditionem viderunt et audierunt; et inde testes fuerunt, quorum ista sunt nomina: Salomon, rex, in cuius presentia monachia reddita est; Altfred, qui reddidit, testis; Ritcandus, abbas, qui accepit, testis; Riuilin; comes, testis; Pascuueten, comes, testis; Bran, comes, testis; Moruueten, comes, testis.; Bertuualt, testis; Sabioc, testis; Uuincon, filius Salomonem; Uuincon, filius Riuuelen, testis; Alan, testis; Tatnechrid, testis; Urscant, testis; Uuruuant, testis; Arthur, testis; Hincant; Anbudiat, testis; Eudon, testis; Coletoc, testis; Hoeluualarth, testis; Omnis, testis; Urbien, testis; Hoconan, testis; Ratfred, testis; Drilouuen; testis; Bernart, testis; Finoes, abbas, testis; Feleus, abbas, testis; Moruueten, abbas, testis; Cenmunoc, abbas, testis; Haerui, presbyter, testis; Rietoc, presbyter, testis. Factum est in aula Reester, in pago redonico, .XVIII. kl. octobris, .III. feria, id est, die Exaltationis Sanctae Crucis et natale Sanctorum Cornelii et Cipriani, .DCCC.LXVIII., indictio prima.