Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 20

None
Datierung: 852 09 21

Haec carta indicat atque conservat quod dedit Altfrid, machtiern, Ran Macoer Aurilian et Ran Buduuere, in elemosina pro anima sua et pro regno Dei, Sancto Salvatori et suis monachis in Rotono habitantibus, totum atque integrum, sicut ab illo videtur esse possessum, id est, cum massis suis et manentibus, cum pratis et pascuis, aquis, aquarumve decursibus; mobilibus et inmobilibus, cum omnibus adpendiciis suis, ita tradidit, pro anima sua, Sancto Salvatori et suis monachis, ita ut ab illo die quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Facta est ista donatio in monasterio Roton ante altare Sancti Salvatoris, in natale Sti Mathei apostoli, .IIII. feria, coram multis nobilibusque viris quorum ista sunt nomina: Signum Altfrid, qui dcdit et firmare rogavit; x. Pascuueten; x. Ritguoret; x. Hocunan; x; Iacu; x. Liuer; x. Hencar; x. Catuuotal; x. Briuual; x. Rituuoret; Loiesuuoret, presbyter; Roiantuuallon, clericus; x. Ili; x. Cristian; x. Catuuallon; x. Hailiniar; x, Dalam; x. Eden ; x. Riuuoret, presbyter; x. Actum est hoc, anno nono regnante Holotario imperatore, Erispoe duce in Brittanniam, Courantgeno episcopo in Uenetis.