Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Pipinus gratia dei rex imperator augustus. Cum sanctarum scripturarum authoritate fidelibus christianis sit certum diem extremam esse incognitam et cum admoneamur operari bonum ad omnes, maxime vero apostolo dicente, dum tempus habemus, ad domesticos fidei, et dum reminisci debemus vitae futurae, in qua operandi tempus non erit, et unicuique mercedes reddentur secundum opera vitae presentis, bonis videlicet gaudia bonorum, malis vero aeternos cruciatus malorum, ego Pipinus rex de praedicta re cognitionem habens eversam tam magnam et tam nobilem civitatem, quae dicitur Lemovix et quae caput et ducatus erat civitatum Aquitanarum, ita gladio et flamma ob vindicationem ducis Gauferii mihi acerrime rebellantis inter tanta monasteria tantasque ecclesias concrematas, plus tamen omnibus ecclesiam beatae Mariae matris domini concrematam esse condoleo, quae super ripam fluminis Vigennae olim fuerat a beato Martiale aedificata et in qua pius Iesus in sua oratione ei apparuit dicens: ,Decimo quinto die, frater charissime, venies ad me'. In qua habitatio puellarum fuerat constructa. Quamobrem ne tam sancta ecclesia in meo tempore per me annularetur, cum meae curiae consilio, episcoporum videlicet atque primatum, dono deo et matri suae beatae Mariae ad reaedificationem ecclesiae praedictae et ad sustentationem monacharum ibidem deo famulantium de meis redditibus et abbatissae Guntradae videlicet crucem meam de Buxeria et illam quae dicitur Voloni usque ad locum Iessah et crucem de Guerth usque ad ripam fluminis Guardempe et crucem de Menolio usque ad medium fluvium qui dicitur Encla et illam de Varnes usque ad medium fluvium Vanesse et alteram de Cauciaco usque ad medium fluvium Crosa. Haec omnia superius nominata cum mancipiis et ecclesiis, cum signis et crucibus, cum colonis et inquilinis, cum terris cultis et incultis, pratis et saltibus, cum aquis aquarumque decursibus et molendinis, quantum regalis fiscus relaxare potest et quidquid ibi aspicit et aspicere videtur et ut iusta cernitur esse possessio, totum integre de meo dominio in dominium ancillarum deo famulantium ecclesiae beatae Mariae quae Regula dicitur transfundo, dono et concedo. Si quis, quod absit, contra hanc donationem se movere voluerit, quam cum stipulatione confirmo et quam sub meo mundeburdo suppono et sub mundeburdo regum subsequentium, si quis huic mandato nostro obstiterit, fisco regis decem [solidos] auri conferat et iram dei incurrat et beatam Mariam habeat inimicam et sit in inferno cum Iuda, qui dominum tradidit, damnatus.

Data etc.

Signum Pippini gloriosi regis.

Signum Emenonis etc.

Umbertus clericus recognovi.