Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Pippin erlässt dem Kloster Fulda und den Kaufleuten der Stadt Fulda die Zölle in der Stadt Mainz und schenkt an das Kloster einige zinspflichtige Familien. (unecht)

Pippinus rex Franciae et Alamannie omnibus Christi regnique fidelibus gratiam et salutem. Quia nostrum est consulere aecclesiis Christi et fratribus, qui nondum preparaverunt sibi partes mittere, ideo notum vobis facimus, quod quasdam res proprietatis nostrae, quas habuimus in Moguntiacensi civitate, tradidimus ad sanctum Bonifacium in Fuldensi monasterio, id est theloneum navis per Renum et theloneum fori, ne Fuldensis oppidi mercatores quicquam exactionis precii vendentes aut ementes persolvant, et quasdam familias cum domibus et curtibus suis, ut singulis annis annuus census inde solvatur ad Fuldense monasterium, ubi Sturmis venerabilis abbas multitudini monachorum preesse videtur. Ad quorum solacium hunc eundem nostrae proprietatis censum prebere disponimus fortiterque ac firmiter precipimus, ut quod tradimus ac disponimus, ratum et stabile sit in perpetuum. Statuimus etiam atque precipimus, ut nullus mercator Fuldensis oppidi seu quivis negotiator abbatis vel fratrum sancti Bonifacii nec in prefata urbe Mogontia nec in ceteris civitatibus regni nostri aliquod exactionis vectigal persolvant, sed sit pax euntibus et redeuntibus, vendentibus et ementibus, ut eo maiorem utilitatem fratres Fuldenses ab eis consequantur, quanto null nisi suae ditioni et exactioni subiecti sunt. Quicumque hoc violaverit, regiae maiestatis reus erit.