Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Pippinus rex Francorum vir inluster. [Si] facta antecessorum nostrorum, quod ad loca sanctorum ac deum timentibus hominibus pro mercedis eorum augmento prestiterunt vel concesserunt, conservamus vel confirmamus, nos id postmodum stabile esse confidimus, ut eos inantea semper melius delectet culmine regali fidem conservare vel pro stabilitate regni nostri domini misericordiam deprecari. Ideoque apostolicus vir domnus et in Christo pater noster Erembertus Wormatiensis ecclesie episcopus clementie regni nostri suggessit, eo quod antecessor noster Dagobertus quondam rex integra emunitate ad basilicam sancti Petri et Pauli apostolorum vel ceterorum sanctorum domnorum (qui sunt in ipsa civitate Wormatiensi) ante hos annos de omnibus villis vel facultatibus (vel abbatiis, que ad ipsam civitatem respicere videntur,) concessit, ut nullus iudex publicus nec ad causas audiendo nec freda exigendo nec fideiussores tollendo nec mansiones aut paratas faciendo nec homines ipsius ecclesie tam ingenuos quam servientes distringendo nec ullas redibitiones requirendo nec exactando [ibidem ingredire non debeat; hostem vero hominibus suis non requirant]. nisi, quando ad utilitatem regum fuerit necessitas, una cum ipso pontifice ibidem debeant ambulare; (et nullum teloneum nec ullas redibitiones de hominibus ipsius ecclesie requirere nec exactare penitus debeant et, quicquid potestatis comites vel alii sui iudices in familia ipsius ecclesie habebant, hoc totum deo sanctisque apostolis Petro et Paulo omnimodis condonavit). Unde et ipsam preceptionem seu et confirmationem antecessoris nostri Dagoberti quondam regis nobis in presentia ostendit relegendam; sed pro firmitatis studio peciit celsitudinem nostram, ut hoc ipso Eremberto episcopo vel ecclesia sua aut successoribus suis per nostram auctoritatem plenius in dei nomine confirmare deberemus. Cuius peticionem pro mercedis nostre augmento vel pro reverentia ipsius sancti loci ita prestitisse et in omnibus confirmasse seu a novo concessisse cognoscite. Precipientes enim, ut, sicut constat de antedicti antecessoris nostri quondam regis Francorum integra emunitate [de] omnes villas vel facultates ipsius ecclesie Wormatiensis seu Wangionensis, quicquid ibidem ex munificentia regum vel de collatu populi vel de quolibet attracto ad ipsam ecclesiam pertinet aut inantea a deum timentibus hominibus pro amore Christi delegatum fuerit, nulla requisitione nec ullo inpedimento nec ab hominibus ipsius ecclesie, qui in ipsis villis commanere videntur, (nec de parrochiis vel abbatiis) penitus facere debeant, nisi sub integra emunitate omnis freda vel omnis redibitionis concessus ipsa ecclesia vel ipse pontifex Erembertus aut successores sui sicut ab antecessore nostro rege Dagoberto ita ex nobis hoc habeant concessum atque indultum, (ut nullus noster comes aut aliquis ex missis nostris ullam deinceps habeat potestatem super familiam sancti Petri et Pauli), sed omnes res vel facultates ecclesie ipsius quieto ordine debeant possidere (et nulla requisitione nec ullo inpedimento tam de hominibus ipsius ecclesie quam et de ipso teloneo vel reliquis redibitionibus, quod partibus fisci nostri fuit consuetudo reddendi). Et ut hec auctoritas firmior sit, manus nostre subscriptionibus subter eam decrevimus roborare.