Pippin befiehlt die dem Kloster Prüm verliehene Zollfreiheit zu wahren.
(C.) Pippinus rex Francorum vir inluster omnibus episcopis abbatibus ducibus comitibus domesticis vicariis centenariis vel omnes missos nostros discurrentes. Solerti [cura] nobis perpendendum est, ut dum ea, quae pro dei intuitu atque sanctorum reverentia exercemus, ita nostris oraculis in dei nomine deliberemus confirmare, ut in perpetuo debeant inconvulsa permanere. Igitur cognoscat magnitudo seu utilitas vestra, qualiter nos ad monasterium qui dicitur Prumia, quem nos in honorem sancti Salvatoris a novo construximus opere, talem beneficium ibidem visi fuimus concedere, ut ubicumque infra regna nostra homines ipsius monasterii pro utilitate vel stipendia monachorum in quacumque civitate vel porto negotiandi perrexerint, nullo telloneo vel barganatico neque ex navali remigio neque saumariis vel de carrali evectione solvere nec reddere debeant. Propterea per hunc praeceptum decernimus atque omnino iubemus, ut neque vos neque iuniores aut successoresque vestri nec ulla iudiciaria potestas ipsis hominibus suprascripti monasterii, qui pro necessitate eorundem monachorum discurrere videntur, nullo teloneo nec rotatico neque pontatico vel pulveratico seu salutatico nec et cispetatico vel quicquid fiscus noster exinde potuerat sperare, eis non requiratis, sed, ut supra diximus, abbati ipsius monasterii nomine Asuario eiusque successoribus ipse teloneus in luminaribus ipsis sancti loci nostris et futuris temporibus proficiat in augmentis. Et ut haec. auctoritas firmior habeatur vel per tempora melius conservetur, de anulo nostro subter sigillavimus.