Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Domnis sanctis et apostolicis ac venerabilibus in Christo patribus, omnibus episcopis et abbatibus, comitibus domesticis vicariis cintenariis vel omnibus agentis nostris tam praesentis quam futuris inluster vir Pippinus rex Francorum bene cupiens vester. Comperiat caritas seu industria vestra, quia Sigobaldus abbas de monasterio Anisola, qui est in honore sancti Karilefi confessoris constructus in pago Cinomannico in condita Labrocinse, ad nos venit et de sua propria potestate semetipsum et illam congregationem sanctam quam in regimen habet et omnes res eorum in manu nostra plenius commendavit ; et nos gratanti animo ipsum et congregationem eius in nostro mundeburdo suscepimus vel retinemus. Et hoc petiit, quod humanum est, ut, quando ipse abbas de hac luce discesserit vel successores eius, qui post eum honus abbatiae recipiunt, ut alius abba in ipsa casa sancti Karilefi non ingrediatur, nisi quem ipsa sancta congregatio de semetipsis eligunt, ipsum habeant abbatem. Propterea litteras nostras manu nostra firmatas eidem dedimus, per quem omnino vobis rogamus atque praecipimus, ut neque vos neque iuniores aut successores vestri abbatibus ipsius loci nec mitio potestatis illorum nec hominibus, qui per ipsos legibus sperare videntur, inquietare vel condemnare nec de rebus suis abstrahere nec minuere praesumatis, nisi, ut diximus, liceat eis sub nostro mundeburde vel defensione plenius quieto ordine vivere vel residere et pro nobis domini misericordiam attentius iugiter deprecare. Et si tales causae adversus abbates ipsius monasterii aut hortae fuerint aut de homines suos surrexerint, quas in pago absque suo dispendio recte et rationabiliter definitas non fuerint, eas usque ante nos omnimodis sint suspensas vel reservatas et postea ante nos per legem et iustitiam accipiant sententiam. Et ut certius credatis, manu propria subter firmavimus et de anulo nostro sigillavimus.

Signum Pippini regis (Francorum).

Chrodingus iussus recognovit.

Data mens. april. die XXV in anno primo regnante Pippino rege ; actum ad Arestalio palatio publico.