BISCHOF PILIGRIM LÄSST DIE ZEHENTRECHTE DER PASSAUER KIRCHE ZWISCHEN ENNS UND WIENER WALD NACH DEM STANDE VOR DEM LETZTEN BARBARENEINFALL ANERKENNEN.
Datierung: b) 985-991.
Ausstellungsort: a) Lorch und Mautern
b) Mistlbach
Notum sit omnibus Christi fidelibus presentibus scilicet et futuris, qualiter tempore Piligrimi episcopi synodo aggregata semel in Lauriacensi aecclesia oratorio sancti Laurentii martyris Christi secundo autem in basilica sancti Agapiti martiris Mutarun orientales diocesanos suos prestito iusiurationis sacramento quod suae sanctae aecclesiae iuris in decimatione contingeret interiacentis provinciae inter Anesum fluvium et Comagenum montem synodice percontans concordi responsione in unam hanc conivere sentenciam penitus videlicet ac continuatim omnem decimationem infra prescriptos limites Anesi scilicet fluminis et Comageni montis ante proximam barbaricam sue desolationis devastationem in dicione et potestate predictae sanctae Patauiensis aecclesiae sibique presidentium episcoporum et fuisse et adhuc iure esse debere hac tantum excepta decimatione quam ab aliis aecclesiasticis possessionibus ex dominica pertinentia ad portam usus ubique censuit dari et ea tantum quam ex antiqua regum munificentia constat esse traditam. Hec sunt nomina sacramentalium: Meginhart comes. Pabo comes. Rupo. Uuerinheri. Engildieo. Eigil. Vtihc. Mimilo. Gerolt. Adalfrit. Gerhoh, Heridieo. Hacco. Ediram. Ernust. Azili. Allo. Mazili. Gozili. Vuolfker. Gumpo. Ermpreht. Ellinpreht. Diotrihc. Ozi. Salaman. Zakko. Diezi. Gezo. Sinzo. Pezo. Gotti. Liuzeman. Vualto. Uvolfhcun. Izo. Peraman. Gerolt. Allo. Durinch. Vuerinhere. Altmann. Ello. Zacco. Uvizili. Henzo. Razi. Ŏdalger. Wizili. Reginger. Altman.
Preterea notum sit cunctis, qualiter ad Mistilpahc habito aecclesiastico placito prefatus Piligrimus episcopus populo sacramento obligato ex quibus locis decimatio ad baptismales aecclesias iure pertinere deberet interrogans sub iusiuratione promulgatum est inprimis ad Sirnihca hanc ex his locis respicere decimationem: Garstina, Sapinihca, Stirapurhc, Riuti, Suammara, Wolfesvuanch, Tunzinesdorf, dehinc ad Sconheringa decimam de Williheringa, ad Nardinam autem decimam de Agesta ex colonis omnique curtis illius pertinencia, ad Linzam autem decimam de Chazapach et de Pŏchnoua et decimam aecclesiae Wizimanni ad baptismalem aecclesiam Chrenginpach pertinere debere, insupervero Piritaschiricha cum I dotali hoba, sed et aecclesiam sanctaa Ceciliae similiter cum I hoba necnon et predium ad Niuuarun ad iam dictam Patauiensem cathedram iure pertinere affirmabant. Huius testimonii sacramentalium nomina haec sunt Vuerinheri. Rupo, Eigil, Mimilo. Mazili. Diotrihc. Hakko. Marchvuart. Ernust, Gumpo. Wolfker. Ellinpreht. Reginger. Eccho. Vualto, Altman, Reginhart. Azili, Hezeman, Liuzeman. Zakko. Gezo. Izo. Item. Gezo.