HERZOG HEINRICH II. VON BAYERN LÄSST DIE RECHTE UND FREIHEITEN DES BISTUMS PASSAU HINSICHTLICH SEINER BESITZUNGEN IN DER OSTMARK GEGENÜBER DEM MARKGRAFEN FESTLEGEN.
Datierung: 985-991
Notum sit cunctis presentibus scilicet et futuris, qualiter Heinricus strenuus Baioariorum dux in marca Liutbaldi marchionis congregatis omnibus tam episcopis quam comitibus primoribusque cum plebibus regni publico placito habito populum terminalem pro facienda generaliter omnibus iusticia iurare fecit, quod iure uniuscuiusque proprium esset de illis prediis quae tunc sub ditione tenebantur dominica et quid episcopatuum aut abbatiarum familiae deberent marchioni, inter cetera autem quae ad sanctum Stephanum protomartirem sedemque Patauiensem iuste legaliterque pertinere deberent. Tunc inprimis familiam sancti Stephani ab omni iugo vel districtione marchionis hoc est collectis donativis operibus mansionaticis et ceteris servitiis liberam et absolutam asserebant. Deinde haec loca ad sedem Patauiensis aeclesie attinere sub proposita iusiuratione firmabant tempore pontificatus et presentia Piligrimi episcopi Muotarum que Eparespurch nominatur sursum de Uuintestale a termino sancti Michaelis Rosseza deorsum usque Chlepadorf Salzpurgensis acclesiae locellum et ita per latum in australem plagam ad deserta montana exceptis duobus paucorum iugerum prediolis. Deinde Treisimam civitatem monasterii sancti Yppoliti martiris ea integritate, ut quondam beatae memoriae Adalbertus episcopus sub Purchardo marchione in sua tenuit vestitura et quemadmodum carta legali affirmatione antiquitus roborata et in publico recitata designabat. Postea Persnicha sicut Uuillihelmus in proprium possidebat quod tempore presenti Boemani insidendo arabant. Deinceps Liliunhoua iuxta Tullonam, Egilinsteti, Zeizmannestetin et Abbatesteti cum omnibus iure ad se respicientibus. Postmodum autem a septem collibus ab occidente civitatis Zeizinmure sursum ad australem plagam Chunihohestorf et sic usque in cacumen montis Comageni et ita usque ad Hangintenstein et ita ultra Danubium usque ad Mareuinos terminos in latu et sursum in longum usque ad Mochinle et et Trepinse et utramque ripam fluminis Danubii infra iam dictum terminum locumque piscationis husonum quem hactenus Tullonenses suis vendicabant usibus sanctum Stephanum protomartirem legaliter attinere Nomina autem qui ista iurando affirmaverunt haec sunt Meginhart comes. Papo comes. Marchuuart comes et frater eius Rudker. Tiemo comes. Perlolt. Werinheri. Rupo. Egil. Mimilo.