KAISER KARL III. VERLEIHT BISCHOF ENGILMAR FÜR DIE PASSAUER KIRCHE UND IHRE BESITZUNGEN IMMUNITÄT MIT KÖNIGSSCHUTZ (UND ANDERE FREIHEITEN) UND GIBT EINE STRITTIGE GEMARKUNG IM KÖNIGLICHEN FORST (PASSAUER WALD) ZURÜCK.
Datierung: 887 Januar 7 oder 10.
Ausstellungsort: Regensburg
b) (In nomine sancte et indivi)duae trinitatis. Karolus divina favente gracia imperator Augustus. Si liberalitatis nostrae munere locis deo dicatis quiddam conferimus beneficii et necessitates aecclesiasticas at petitiones (servorum dei nostro relev)amus iuvamine atque imperiali tuemur munimine id nobis et ad mortalem vitam transiendam temporaliter et ad aeternam feliciter obtinendam pro futurum liquido credimus. Quapropter (comperiat omnium fide)lium nostrorum presentium scilicet et futurorum industria quia vir venerabilis Engilmar episcopus Patauien sis adiit celsitudinem nostram, ut res episcopatus eius videlicet possessiones (sancti Stephani prothomart)yris Christi sub mundeburdo nostrae inmuni tatis reciperemus . Cuius petitioni aurem pietatis nostrae libenter accommodavimus ita concessimus atque per hoc preceptum nostrum (confirmavi mus, per quod) praecipimus atq ue iubemus ut nullus iudex publicus vel quislibet ex iudiciaria potestate in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel terri to(riis infra dicionem reg)ni nostri iustae et legaliter me moratum tenet vel possidet monasterium vel ea quae deinceps in iure ipsius monasterii voluerit divina largitas augeri temerarie ingredi temptat nec nos nec ull(us successorum nostrorum deinde mu)nera aut convivia aut ullum coactum servitium accipere presumat ubicumque vero loca eiusdem monasterii forestis nostris adiaceant inde omnia ligna edifitiorum pastum ac pascua sine censu sument (prenominati sancti negociatores in) aquis et arvis sine tholoneo pergant nulla iuditiaria persona homines eius in ulla re stringere non audeat; sed liceat memorato episcopo suisque successoribus res praedicti monasterii cum omnibus sibi (subiectis et rebus et homi)nibus ad se iuste aspicientibus sub tuitionis atque inmunitatis nostrae defensione remota totius iudiciariae potestatis inquietudine quieto ordine possidere et nostro fideliter parere imperio atque pro (incolomitate nostra coniu)gisque seu etiam totius regni nostri a deo collati una cum canonicis sibi subiectis domini inmensam clementiam iugiter exorare. Preterea quia in altercatione fuit marca in foreste nostro (quae pertinuit ad sanctum S)tephanum idcirco volumus atque precipimus, ut modis omnibus sicut fuit temporibus Hartuuici episcopi quando ille optime valuit ita deinceps ad sanctam dei casam pertineat nemine contradicente (id est ad Uualdgises Slegin)pah ad Restiberg ad Pletiropah ad Steinpah, ubi in Danubium cadit.
Et ut haec auctoritas (tui)tionis et largitionis nostrae pleniorem in dei nomine obtineat vigorem manu propria (subtus firmavimus et bu)llae nostrae inpressione assigniri iussimus. (Signum domni) serenissimi imperatoris augusti. Amalbertus notarius ad vicem Liutuuardi archicancellarii recognovi.
(Dat. IIII id. ian. anno) dominicae incarnationis DCCCLXXXVII indictione IIII. anno vero imperii piissimi imperatoris Karoli VII. Actum ad Regenesburg in dei nomine feliciter. Amen.