Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE PARTICIPACIONE NEMORIS QUOD DICITUR PAZOUHARD.

( C ) In nomine sanctae et individuae trinitatis. Karolus divina favente gracia imperator Augustus. Si liberalitatis nostrae munere locis deo dicatis quiddam conferimus beneficii et necessitates ecclesiasticas ad peticiones servorum dei nostro relevamus iuvamine atque imperiali tuemur munimine id nobis et ad mortalem vitam transiendam temporaliter et ad aeternam feliciter obtinendam profuturo liquido credimus.

Quapropter comperiat omnium fidelium nostrorum presencium sciliecet et futurorum industria, quia venerabilis Engilmarus episcopus vir Pattauiensis adiit celsitudinem nostram ut res episcopatus eius videlicet possessiones sancti Stephani protomartiris Christi sub mundoburdo nostrae inmunitatis reciperemus. Cuius peticioni aurem piaetatis nostrae libenter accomodavimus ita concessimus atque per hoc preceptum nostrum confirmavimus precipimus atque iubemus ut nullatenus nullus iudex publicus vel quislibet ex iudiciaria potestate in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessions quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territo riis infra dicionem regni nostri iustae et legaliter memoratum teneat vel possideat monasterium vel ea quae deinceps in iure ipsius monasterii voluerit divina largitas augeri ad causas augendas vel freda exigenda vel mansiones aut paratas faendas aut fideiussores tollendos aut homines ipsins ecclesiae tam ingenuos quam servos super terram ipsius commanentes iniustae distringendos nec ullas reddiciones aut inlatas occasiones requirendas nostris nec futuris temporibus ingredi audeat nec ea quae supramemorata sunt penitus exigere presumat; sed liceat memorato episcopo suisque successoribus res predicti monasterii cum omnibus sibi subiectis et rebus et hominibus ad se iuste aspicientibus sub tuicionis atque inmunitatis nostrae defensione remota totius iudiciariae potestatis inquietudine quieto ordine possidere et nostro fideliter parere imperio atque pro incolomitate nostrae coniugis seu eciam tocius regni nostri a deo collocati una cum canonicis sibi subiectis domini inmensam clemenciam iugiter exorare. Preterea quia in altercatione fuit marca in foresto nostro, quae pertinuit ad sanctum Stephanum idcirco volumus atque precipimus, ut modis omnibus sicut fuit temporibus Hartuuici episcopi quando ille optime valuit ita deinceps ad sanctam dei casam pertineat nemine contradicente id est ad Uualdgises Sleginpahc ad Restiperc ad Pletiropahc et ad Steinpahc ubi ille in Danubium cadit. Et ut hec auctoritas tuicionis et largicionis nostrae pleniorem in dei nomini obtineat vigorem manu propria subitus firmavimus et bullae nostrae impressione assigniri iussimus.

Signum domini (Monogramm ) serenissimi imperatoris Augusti. Amalbertus notarius ad vicem Liuduuardi archicancellari recognovi. (Recognitionszeichen.)

Data VII. id. ian. anno ab incarnatione domini DCCCLXXXVII indictione IIII. anno vero imperii piissimi imperatoris Karoli VII. Actum ad Regenesburc in dei nomine feliciter. Amen.