PATARIH ÜBERGIBT SEINEN BESITZ ZU AUERBACH GEGEN ANDEREN ZU ANDIESEN.
Datierung: 868 Mai 10.
Ausstellungsort: Enknach
In nomine dei omnipotentis Cunctis fidelibus Christi sit notum qualiter ego Patarih tradidi haereditatem meam in loco quod dicitur Vrpahc ad sanctum Stephanum ubi Ermenricus episcopus nobis presens dignaretur in ea ipsa ratione nemppe accepi ab episcopo predicto et avocato eius alteram terram mihi in haereditatem in loco qui dicitur Antesna hoc tantum accepi, quantum dedi Et hi sunt testes per aurem adtracti Signum Diotpertus advocatus qui hanc tradicionem suscepit et alteram peregit. Snello. Gotahelm. Hunger. Holger. Ellinfrid. Paticho. Gerilo. Chadolt. Liutto. Diotpert. Morihcho. Gunpreht. Actum in villa quod dicitur ad Henchinaha sub die VI id. maias coram Ermenrico episcopo regnante domno Hludouuico rege anno XXXVI regni eius feliciter in dei nomine. Amen.