EINHERI MIT SEINER GEMAHLIN IRMINSUIIND SCHENKT SEINEN BESITZ ZU ASTÄTT NEBST ZWEI UNFREIEN UNTER VORBEHALT LEBENSLÄNGLICHER NUTZBIESSUNG DIESER UND EINER FRÜHEREN SCHENKUNG SEINES BRUDERS, DES PRIESTERS GAGANHART.
Datierung: 866-874
b) In nomine domini Sit omnibus notum, qualiter ego Einheri una cum coniuge mea nomine Irmsuind talem hereditatem qualem ad Euuisteti habuimus tradidimus ad sanctum Stephanum et mancipia ista Teotol et Ratni uxor eius in ea tamen ratione, ut nos ad vitam nostram hec teneamus et insuper illam terram a supradicto loco, quam Gaganhard presbiter frater meus ad sanctum Stephanum tradidit ad vitam nostram in beneficio habeamus ab episcopo Patauiae civitatis nomine Ermenrich vel successore eius et post obitum meum seu coniugis meae ad sanctum Stephanum omnia redeant et quecumque tradidimus in domibus in edificiis in silvis cultis et incultis in viis et in inviis in agris in pascuis in campis in finibus omnia in memoria nostra et parentum nostrorum ad domum dei pertineant sine ullo contradictu.
Et hi sunt testes per aurem attracti Rihgouuo. Gotescalc. Rumolt. Engildeo.