UUERDNI ÜBERGIBT AUF IHREN TODFALL BESITZ AN DER ANDIESEN.
Datierung: 805 Februar 9.
Ausstellungsort: Passau
In Christi nomine Ego Uuerdni cogitavi pro anima mea seu pro aeterna retributione Dono atque trado propriam causam meam, quod mihi mari aqua qui dicitur Antesna cum domibus aedificiis meis mancipiis terris ruris et pratis cultis et incultis aquarumque cursibus et omnia utensilia mea quod in isto loco habeo post obitum meum stet firmatum et ordinatum ad sanctum Stephanum Et hoc addimus et adnuntiamus, quod ad missam sancti Ualentini reddire debeo unum solidum auri vel argenti per singulos annos Et haec sunt testes Rantolf comes testes. Ratolt testes. Chuntilo testes. Cundraat testes. Adahart testes. Odalrih testes. Adalhaoh testes. Pern testes. Ratheri testes. Actum est autem in civitate Pattauis indictione XIII. in V. id. feb. in dominica die Haec carta firma permaneat