Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In Christi nomine vir itaque quendam nomine Ooto tradidit de partione sua qui illum constetit adversus filios suos ad altarem sancti Stephani in mancipiis seu in coloniis pro amorem dei et pro redemptione animae suae post vitam suam et uxoris suae id vero sunt mansos plenos II cum filiis suis nomine Uuilliheri. Mahtlind et alter mansos nomine Emicho Enstila filas eorum Perhthilt Erchanhilt et alteros servos II nomine Adaluni Aruni et ipsorum colonias duas. Hoc fecit in presentia coram domino episcopo Urolfo et eorum cunctis familiis sancti Stephani et Uualentini. Et ipse dominus episcopus iussit hoc oblegare et per testibus firmare, ut in evum et convulsum permaneat Nomina testium Erchanperht diaconus. Roodperht clericus. Hitto clericus. Valete.

Similiter et Hramuolus tradidit atque firmavit ad altarem sancti Stephani cum ipsis testibus in villam nuncupata ad Scalchom chom cum domibus seu cum cunctis substanticiis suis absque priora traditione quam pater eius fecerat mancipia II. Valete.