a)GRAF RICHARI ERBITTET VON BISCHOF WALTRICH DIE VERLEIHUNG VON PASSAUER BESITZ ZU ASTÄTT IM MATTACHGAU. b)BISCHOF WALTRICH WILLFAHRT DIESER BITTE.
Datierung: 802 Oktober 3.
Ausstellungsort: Salzburg
a) Domino sancto et in Christo patre Uualdrico episcopo de ecclesia Patauensis qui est constructa in onore sancti Stephani Ego in dei nomine Richarius comis. Dum non est incognitum, qualiter expetivi vobis aliquas res ecclesiae vestrae in pago Mattagaoe in loco qui dicitur Euuisteti mihi prestare deberitis adhabere quod ita et fecistis in ea vero ratione, ut, dumdiu advixero, ipsas res per vestrum beneficium teneam et post meum quoque obitum quicquid ibidem repertum fuerit vel transitus meus ibidem dereliquerit cum omni suppellectile vel conlaborato seu et adquisitu vel adtractum undecumque ad me pervenerit, in vestra revocare faciatis dominationem Tamen convenit nobis, ut ipsas res usitare et emeliorate omni concamine contendam, usque dumdiu advixero et hoc perpendam, ut iam quod in manum mea est ipsa rem deteriorata non fiat, sed magis ac magis emeliorata faciam illam Actum Salzpurch monasterio puplico die III. mense octuber in anno XXXIII et secundo reg(nante) et imperante domno nostro Carolo gloriosissimo augusto. Isti sunt testes Starcolf. Hartmot. Freso. Uto. Uuerilant. Craaman.
b) Ego in dei nomine Uualdricus episcopus de ecclesia Patauensis qui est constructa in onore sancti Stephani dilecto amico nostro Richario comite. Dum non est incognitum, qualiter expetisti nobis aliquas res ecclesiae nostrae in pago Mattagaoe in loco qui dicitur Euuisteti tibi prestare deberimus adhabere quod ita et fecimus in ea vero ratione, ut dumdiu advixeris ipsas res per nostrum beneficium teneas et post tuum quoque obitum quidquid ibidem repertum fuerit traensitus tuus ibidem dereliquerit cum omni suppellectile vel conlaborato seu adquisitu vel adtractum undecumque ad te pervenerit, in nostra revocare faciamus dŏminationem. Tamen convenit nobis, ut ipsas res usitare et emeliorare ŏmni conamine contendas, usque dumdiu advixeris, et hoc perpende, ut iam quod in manu tua est ipsa rem deteriorata non fiat, sed magis ac magis emeliorore facias ea. Actum Salzpurch monasterio puplico die III mense octub. in anno XXXIII. et secondo regnante et imperante dŏmno nostro Carolo glor(iosissimo) augusto. Isti sunt testes: Starcolf. Hartmot. Freso. Uto. Uuerilant. Craman.