Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In Christi nomine Ego Lantpald trado atque transfundo hereditatem meam quod mihi contingit contra heredes meos in locum qui dicitur Curtuna trado pro remedium anime maeaead aecclesiam beati sancti Stephani atque sancti Ualentini sitam in Bazauue civitatem hoc est campis pratis silvis aquis pascuis aquarumque decursibus cultis et incultis et duas mancipias cum curte cum casa et filiium ei II in libertate serviant ad istum domum dei pro victum et discant litteras Haec sunt testes Siffo presbiter testis. Alit diaconus testis. Erchanperht testis. Angilperht testis. Madalcaer testis. Popo et testis frater illius. Sigibald presbiter confirmavit. Haec traditio firma et inlibata haec carta nihil omninus firma permaneat