MEGINHART ÜBERGIBT SEINEN BESITZ DER PASSAUER KIRCHE BEZW. DEM VON IHM GEGRÜNDETEN BETHAUS ZU SULZBACH.
Datierung: 791 oder 796 Januar 16.
(C) In Christi nomine. Ego Meginhart cogitavi vel pertractavi molam peccaminum eorum seu pro aeterna retributione in die iudicii et pro redemptione anime suae et pro anima patre sua vel matri et pro anima coniuge sua et pro anima filia sua Idcirco trado atque transfundo hereditatem meam ad aecclesiam beati sancti Stephani atque sancti Ualentini sitam Bazaue civitate et ad oratorium meum que ipse aedificavi et quod Uualtrihŏs episcopus dedicavi in XVII kal. febr. heres mea que est in locum qui dicitur Sulcipah cum campis et cum pratis cum silvis cum aquis aquarumque decursibus cultis et incultis mobilium et inmobilium et III. pars de tota pecunia mea peculium utrumque sexum Si quis vero quod futurum esse non credo aut ego ipse aliquis ex heredibus meis vel quicquid obposita persona qui voluerit contra hanc cartulam temptare aut frangere, inprimis a consorcio omnium Christianorum et a liminibus aecclesiarum extraneus efficiatur et Juda traditoris domini nostri Jesu Christi perfruatur consortio Isti sunt testes de hac cartula Testes Carmanolf. Fritilo. Rihpald. Heriolt. Uuodunc. Frumolt. Hitto. Hiltirih. Rekinolf.