IRMINSUUIND ÜBERGIBT DIE VON IHREM VATER UUILLIHELM GEGRÜNDETE ZELLE ZU KÜHBACH-ROTTHALMÜNSTER.
Datierung: 789-791 Mai 11.
Ausstellungsort: Passau
(C) Nihil intulimus enim in hunc mundum apostolo dicente nec nobiscum ex eo auferre poterimus nisi quod ob animae salutem locis sanctorum vel in substantiis pauperum conferimus Ideoque Uuillihelm inprimis in viride silva incipiens aedificare cellulam suam una cum sanctismonialibus sub regula sancti Benedicti et aedificavit domum sanctae Mariae et sancti Michaelis et tradidit heredidatem suam ad illam cellulam cum consensu Huotilonis ducis et haec tradicio fuit antefacta sub tempore Hucperti ducis. Sed postea adfirmabat tradicionem illam cum consensu Hotilonis et tradidit cellulam illam filiae suae nomine Yrminsuind cum illis sanctis moniabus, ut suam oblationem deo offerret. Et locus ille dicitur ChirihpahEt ego Yrminsuind domne mi rex una ex ancillis vestris incidi in languorem maximum metuensque diem mortis meae convocavi ad me virum venerabilem Uualtricum episcopum pariterque viros consanguinitatis meae una cum consensu eorum tradidi cellulam meam quam mihi pater meus tradidit atque moriens dereliquit in manum sanctimonialis nomine Sapiencia filiae sororis meae et post obitum eius tradidi sanctimoniali nomine Ymma et postea tradidi illas cum ipsis sanctist monialibus Uualtrico episcopo, ut essent sub dominio et mundeburdio prothomartiris Stephani et statui, ut Sapiencia in loco vicis meae succederet, Si autem quod absit a norma rectitudinis discrepare vellet a iam dicto episcopo regulari vindictae subiacere deberet usque ad veram emendationem ipsaque Sapien cia oblacionem quam ego in elemosina patris mei seu parentum meorum facere consueveram, in omnibus adimplere curaret. Insuper etiam pecii a consanguineis meis, ut verba mea seu voluntatem meam gloriossimo regi Karolo indicarent et cum illius iussione atque voluntate voluntas mea esset adimpleta in mercede ipsius et si domini piaetas me ex infirmitate evadere concederet ipsa aut aliquis de viris parentulitatis, meae contra hanc cartulam venire aut eam infringere voluerit, cum supradicto martire in die iudicii decucat rationem et partibus regis conponat aliud tantum et quod repetit vindicare non valeat ad haec tradicio omni tempore firma permaneat subnixa stipulacione Actum est hoc in Joco qui dicitur Pazouua sub die V. id. mai. Et hi sunt testes Rihheri testes. Gotahelm testes. David testes. Rantolf testes. Rihhelm testes. Ruodpert testes diaconus. Uualthelm testes. Pern testes. Ellinhelm testes. Frehholf testes. Hunspoal testes. Romanus testes. Ego Ato indignus presbiter per iussionem Vualtrihci episcopi et cum consensu Yrminsuuinde hanc cartulam scripsi et subscripsi et ipse sum testes