IRMINSUUIND ÜBERGIBT DIE VON IHREM VATER UUILLIHELM GEGRÜNDETE ZELLE ZU KÜHBACH-ROTTHALMÜNSTER.
Datierung: 789-791 Mai 11.
Ausstellungsort: Passau
a) Nihil enim ut ait apostolus in hoc mundo intulimus nec quicquam ex eo nobiscum auferre poterimus nisi quod ob animea salutem locis sanctorum vel in substantiis pauperum conferimus Ideoque Uuillihelm inprimis in viride silva inci[pien]s aedificare cellulam suam una [c]um sanctis [mon]ialibus sub regula [sancti Bene]dicti et aedificavit ibi domum sanctae Mariae et sancti Miha[elis et tr]adidit hereditatem suam ad cellulam illam cum con[sensu Huotiloni du]ci et haaec traditio ante fuit facta sub [tempore Hucperti ducis]. Sed postea adfirmabat tradi[tionem illam cum consensu Ho]tiloni et tradidit cellulam illam [fili]ae suae nomine Irminsuind cum illis sanctis monialibus ut suam oblationem deo offeret. Et locus ille ducitur Chirihpah Et ego Irminsuind domine mi rex una ex ancillulis vestris incidi in languorem maximam metuensque diem extremam mortis meae convocavi ad me virum venerabilem Uualtrihhum episcopum pariterque viros consanguinitatis meae una cum consensu eorum tradidi cellulam meam quam mihi pater meus tradidit atque moriens derelinquid in manu sanctimoniali nomine Sapientia filia sororis meae et post obitum eius tradidi sanctimoniali nomine Imma et postea tradidi illas cum ipsa cellula una cum sanctis monialibus Uualtrihho episcopo, ut esset sub dominio et mundeburde protomartiri Stephani et statui, ut Sapientia in loco vicis me succedere. Si autem quod absit a rectitudine norme discrepare vellet a iam dicto episcopo regularem vindictam subiacere deberet usque ad veram emendationem ipsaque Sapientia oblationem quam ego in elymosina patris mei seu parentum meorum facere consueram, in omnibus adimplere curaret. Ins[uper] etiam petii a consanguineis meis, ut verba m[ea seu vo]luntatem meam gloriosissimo regi Carolo [indicarent] et cum illius iussione atque voluntat[e voluntas mea] esset adimpleta in mercede [ipsius et si domini pietas me] ex infirmitate evad[ere concederet ipsa] vellem ad vestigia pedum eius pervenire Si quis [vero] quod fieri non credo si ego ipsa aut aliquis de viris parentulitatis meae contra hanc cartulam venire aut eam infrangere voluerit, cum supradicto martyre in die iudicii deducat rationem et partibus regis conponat aliud tantum et quod repetit vindicare non valeat sed nec traditio omni tempore firma permaneat stipulatione subnexa Actum est hec in locum qui dicitur Pazauua sub die V. id. maii Et hec sunt testes: Rihheri testes. Cotahelm testes. David testes. Rantolf testes. Rihhelm testes. Hrodperht testes. diaconus testes.