ADALHART ÜBERGIBT SEINEN BESITZ ZU PFALSAU.
Datierung: 788-800
(C) In dei nomine salvatoris nostri Jesu Christi. Temporibus gloriosissimi anno ducatui eius nom(inato) indictione. Ego Adalhart cogitante me de ea terrena beatitudine seu de poenali iuditio, qualiter deum contemnentes poenam incidunt aeternam Christoque adherentes viam adipiscunt sempiternam, ob hoc igitur statui in animo meo de propria hereditate mea aliquid deo conferre Trado itaque omnia que in illo loco Pholesauuua ex integro servos ancillas pratas rures campis silvas aquarumque decursus mobile et inmobile cultum et incultum ad basilica sancti Stephani atque sancti Ualentini ego Adalhart pro redemtione anime meae, ut ibi sit firmum et stabilitum Isti sunt testes Frumolt. Uuicnand. Ratnand. Meginheri. Ratolf. Uuigo. Orilon presbiter. Aluho. Isanfrid. Scripsi ego contra hanc cartam traditionis quilibet opposita persona contraire voluit, iram dei omnipotentis incurrat et partem habeat cum Juda traditore et causam cum beatissimo sancto Stephano atque sancto Ualentino et carta haec nihilhominus firma permanea