AARHART ÜBERGIBT SEINEN BESITZ ZU ANDIESEN IM ROTTACHGAU.
Datierung: 788-800
In Christi nomine Ego Aahart trado hereditatem meam pro remedium anime meae apud pio domino veniam mereamur accipere vel remissione peccatorum ad basilicam sancti Stepani atquc Ualentini constructam in civitate quae vocatur Pazauue portionem meam in villa nuncupante Antesna in pago Rotahgauuae quicquid ibidem ad presens tam de hereditate parentum vel de quocunque adtractu possidere videmur totum et ad integrum ad prefatam basilicam voluisse donatum cum terris domibus mancipiis silvis campis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus rem cultam et incultam ut quicquid iam dicte ecclesie episcopus pro oportunitatem ipsius basilice elegerit faciendi liberam in omnibus habeat potestatem Si quis vero quod futurum esse non credimus quod absit aut aliquis de heredibus meis seu qualibet persona contra hanc donationem venire aut eam infrangere voluerit, inprimis cum sancto Stephano habeat rationem donatio haec omni tempore firma et stabilis permaneat gloriosissimi regis Caroli Isti sunt testes Into. Rantolf. Craos. Poso. Cundhrat.