RATO ÜBERGIBT SEIN VÄTERLICHES ERBE AN DER ENKNACH IM MATTICHGAU.
Datierung: 788 März 11.
Ausstellungsort: Ranshofen
Oportet pro salute animae vigilare, ut non inveniat quemquam inparatum et usque dum tempus habet non neglegat se redimere Ideoque ego Rato, ut veniam de pecatis meis consequi merear in futuro trado ad ecclesiam qui est constructa in honore sancti Stephani in castro qui vocatur Bazauue ubi vir venerabilis Uualtrihchus episcopus praeesse videtur donatumque in perpetuum esse volo in pago Matahgauue secus fluenta qui dicitur Ankinaha quod mihi pater meus moriens dereliquid et quod mihi sorte accedit erga fratres meos id est domibus aedificiis mancipiis campis pratis silvis aquis aquarumve decursibus ac tum trado atque transfundo ut quidquid iam dictus episcopus vel successores ipsius id facere decreverint, liberam in omnibus habeat potestatem Si quis vero quod fieri non credo si ego ipso vel aliquis de heredibus meis aut quislibet opposita persona contra hanc donationem venire aut infrangere temptaverit, usque dum de hac causa ad veram emendationem venerit, iram dei et sanctorum eius vel paenas inferni experire pertimescat et cum supradicto sancto in die iudicii ante tribunal aeterni iudicis deducat rationem et quod repetit vindicare non valeat, sed haec traditio omni tempore firma et inviolata permaneat stipulatione subnexa Actum est haec in curte qui vocatur Rantesdorf anno regni gloriosi principis Tassiloni XLV. indictione XI. die consule V. id. mart Et haec sunt testes Gozperht presbiter testis. Alouuih testis. Heririh testis. Aotto testis. Lantfrid testis. Sigimar. Et ego Hildipertus