Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Nihil enim ut ait apostolus in hoc mundo intulimus nec quicquam ex eo nobiscum poterimus auferri nisi quod ob animae salutem locis sanctorum vel in substantiis pauperum conferre videmur Igitur ego Gogo clericus pertimiscens vitam futuram et bona retributionis aeterna ad molem peccaminum meorum minuendam trado ad ecclesiam qui est constructa in honore protomartyris Stephani in castro Pazzaugense ibi duo amnes insimul confluunt ubi vir venerabilis Uualdrichus episcopus preesse videtur traditumque in perpetuum esse volo quod mihi pater meus moriens dereliquid id est terris domibus aedificiis mancipiis pratis silvis aquis aquarum decursibus farinariis mobile vel inmobile qui adiacet secus fluenta nominis Gurduna ut quicquid iam dictus episcopus vel successores ipsius episcopus ex id facere decreverint pro utilitate supradictae basilicae liberam atque firmissimam in omnibus habeant potestatem Si quis vero quod fieri non credo si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel quislibet opposita persona contra hanc traditione venire aut eam infrangere conaverit, inprimis usque dum de hac causa ad veram emendationem venerit, iram dei et sanctorum eius haberi pertimescat et cum supradicto sancto ante tribunal aeterni iudicis in die iudicii deducat rationem et partibus ducis cum cogente fisco conponat auri libra una argenti pondua quique et quod repetit vindicare non valeatsed haec traditio omni tempore firma permaneat stipulatione subnexa Actum est haec in curte publica qui dicitur Salzpurc anno regni gloriosi principis Tassiloni XLV. sub die kal. mart. indictione XI Et haec sunt testes: Albuinus presbiter. testis Hrodgaoz presbiter. testis Titi. testis Amo. testis Bonifacius. testis Hrodhardus. testis Haeriman nepotes sui. testis Arhart. testis Gundacchar. Ego Hildipertus