Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In dei nomine domini salutaris nostri Jesu Christi Temporibus gloriosissimi ducis Tassilonis anno ducatui eius XXXVIIII indictione tua. Ego Cogo trado omnia que habui in loco nuncupante Curtuna ad aecclesiam sancti Stephani et beati sancti Ualentini in civitate Pazauge, ut ibi sit firmum et stabilitum Si quis autem ulla opposita persona vel ego quod fieri non arbitror aut aliquis de heredibus haec irrita facere voluerit, iram dei omnipotentis incurrat et partem habeat cum Juda traditore et causam cum beatissimo sancto Stephano et carta haec nihilominus firma permaneat Et hii testes Rodhart testis. Heriman testis. Erchanperht testis. Madalker testis. Angilperht testis. Sundarheri presbiter; sex poves, XXX porcos, XXX oves, XIII mancipias, X caperas.