ETPURC ÜBERGIBT IHREN BESITZ ZU MESSENBACH.
Datierung: 764-788.
Ausstellungsort: Passau
In nomine domini dei salvatoris nostri Jesu Christi Temporibus gloriosissimi ducis Tassilone anno ducatui eius nominato indictione illa ego Etpurc cogitante me de eterna beatitudine seu de poenali iudicio, qualiter deum contemnentes poenam incidunt aeternam Christoque adherentes vitam adipiscunt sempiternam. Ob hoc igitur statui in animo meo de propria hereditate mea aliquid deo conferre Trado itaque omnia que in illo loco qui dicitur Mazzinpah habui ex integro servos ancillas pratas rures campis silvis aquarumque decursus mobile vel inmobile cultum vel incultum ad basilicam sancti Stephani et sancti Valentini pro redemptione anime meae ut tibi sit firmum et stabilium Si quis autem contra hanc cartam tradicionis quilibet opposita persona contra ire voluerit, iram dei omnipotentis incurrat et partem habeat cum Juda traditore et causam cum beatissimi sancti Stephani et carta haec nihilominus firma permaneat Et hii testes: Vuillihelm presbiter testes. Hato diaconus testes. Petto diaconus testes. Anno diaconus testes. Nazarius clericus testes. Into testes. Rodker. Scribis autem ego Petto hanc cartam traditionis iussus a summo principe Tassilone Acta sint autem haec in villa publica nuncupante Pazauuua regnante domino nostro Jesu Christi in secula seclorum.