Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Ego in dei nomine Cundalpereth presbiter et fratres mei et alii proximi mei Kerfirid Hrodhelm Husito tradiderunt aecclesiam sancti Georii in manu mea et ego cum illis tradidi ecclesiam istam ad altare sancti Stephani et sit in manu mea dum vixero et post transitum meum sit donatio ista firma ad altare sancti Stephani et nos pro remedium anime nostrae et remissione peccatorum nostro, ut veniam in futurum consequi mereamur que in perpetuum esse volumus

Et ideo nos tradidimus eclesiam sancti Georii ad altare sancti Stephani cum termine suo cum adfecemuis adiunctis apendiciis acolabus mancipiis viniis silvis pratis aquis aquarum vel decursi bus cum pascuis gregibus peculium utriusque sexus maiore vel minore movilibus et inmovilibus quicquid dici aut nominare potest. Si quis vero facturum esse non credimus nos ipsi quod absit aut aliquis de heredibus nostris seu qualibet persona callididate commotus aut cupiditate proventus ullo umquam tempore contra presente epistola cessionis nostrae quam propter sancti loci spontania voluntate fieri decrevimus venire aut aliquid agere voluerit tergiversatur exteterit anatheme sit et conponat sicut lex est auri liberas II argenti pondora V Et haec testes: testes Cundalpereth presbiter. testes Hutto. testes Kerfrid. testes Hrodhelm. testes Agilpereth. testes Husito. testes Ezino. Scripsi autem ego Nidkerus domini episcopi Uualtrihi