HERZOG TASSILO SCHENKT BESITZ DER MARTINSKIRCHE ZU KIRCHHAM.
Datierung: vor 774.
Ausstellungsort: Regensburg
(C) In nomine domini dei salvatoris nostri Jesu Christi. Temporibus gloriosissime ducis Tassiloni anno ducatui mei tricesimo indictione secunda. Ego Tassilo trado atque confirmo ea que ad ecclesiam sancti Martini pertinet in loco nuncupante Chirihheim ad basilicam sancti Stephani et sancti Ualentini servos et ancillas seu tributales rures pratas campos silvas aquarum que decursus mobile et inmobile cultum et incultum omnia ex integro ut diximus trado ad illam aecclesiam ut ibi sit firmum et stabilitum Si quis autem ulla opposita persona vel ego ipse quod fieri non arbitror aut aliquis de heredibus meis haec irrita facere voluerit, iram dei omnipotentis incurrat et partem habeat cum Juda traditore et causam cum beatissimo sancto Stephano et sancto Ualentino et beato Petro apostolo et carta haec nihilominus firma permaneat Et hi testes: testes duci Tassiloni qui hanc cartam traditionis fieri mandavit. Testes Uuisurihhi episcopi qui dedit propter hoc duas argenteas vasas et duas palleos et duos cavallos et illa pecunia que habuit ad Incingas. Testes Uirgilio episcopo rogitus a Uuisuriho episcopo. Testes Adalperth abbas. Testes Machelm. Testes Utih. Kundpald. Reginolf. Adalker. Scripsi autem ego Snelhart indignus peccator tamen diaconus hanc cartam traditionis iussus ab domno Tassilone Acta sunt autem haec in civitate publica nuncupante Reganesburo regnante domino nostro in secula seculorum. Amen.