INTO SCHENKT SEINEN HOF ZU SULZBACH, DEN ER VOM HERZOG OTILO ERHALTEN HATTE.
Datierung: 754 August 8.
Ausstellungsort: Passau
b) Domno sacro sancte basilice sancti Stephani que est constructa in pago Rotahgouua in castro que dicitur Bazauua ubi Sedonius episcopus presse videtur Ego in dei nomine Into cogitans multitudinem peccatorum meorum vel pro relaxando ipsis peccatis atque pro aeterna retributione permittente Tassilone duci dono ad iam dicto episcopatu a die presente villa que est in pago Rotahgouua que dicitur Sulzzipah quem mihi Otilo dux presentibus bonis Baiouuariis hominibus perdonavit donatumque in perpetuum esse volo cum omne sua marca mancipiis campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus vel quicquid ad ipsam villam pertinere videtur totum integrum dono, ut quicquid iam dictus episcopus de ipsa facere voluerit liberam in omnibus habeat potestatem Si quis vero de heredibus meis aut qualibaet opposita persona hanc donationem frangere voluerit, iram dei omnipotentis incurrat et carta haec nihilominus firma permaneat Actum Bazauua castro publici quod fecit aug dies octo agente Tassilone duci anno VII. Et hi sunt testes Rantolf. Megilo. Antrih. Ratolf. Dieothelm. Bodalunc. Hiltiperhtus vocatus monachus hanc donationem scripsit