INTO SCHENKT SEINEN HOF ZU SULZBACH, DEN ER VOM HERZOG OTILO ERHALTEN HATTE.
Datierung: 754 August 8.
Ausstellungsort: Passau
a) Domino sacro sanctae basilicae sancti Stephani quod est constructa in pago Rotahgauue in castro qui dicitur Bazzauua ubi Sedonius episcopus preesse videtur Ego in dei nomine Into cogitans multitudinem peccatorum meorum vel pro relaxando ipsis peccatis atque pro aeterna retributione permittente Tassilone duci dono ad iam dictum episcopatum a die presente villa que est in pago Rotahgauue quae dicitur Sulcipah quae mihi Otilo dux presentibus bonis Baiouuariis hominibus perdonavit donatumque in perpetuum esse volo cum omne sua marca mancipiis campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus vel quicquid ad ipsam villam pertinere videtur totum ad integrum dono atque transfundo ut quicqui iam dictus episcopus de ipsa facere voluerit liberam atque firmissimam in omnibus habeat potestatem Si quis vero quod fieri non credo, si ego aut ullus de heredibus meis aut quislibet opposita persona contra hanc donationem quam ego bona voluntate et cum comeatu Tassilone duci fieri et firmare rogavi venire aut frangere temptaverit, inprimis usque de hac causa ad veram emendationem venerit, iram dei et sanctorum eius vel penas inferni experiri pertimiscat et non valeat vindicare quod repetit et partibus duci conponat argenti pondua V V, auri libras III et haec donatio a me facta omni tempore firma permaneat
Actum Bazauua castro publici quod fecit augustus dies octo agente Tassilone duci anno VII. Signum Into qui hanc donationem fieri rogavi. Signum Rantolf. Magilo. Antrich. Rantolf. Magilo. Antrich. Ratolf. Aodolt. Theothelm. Bodalunc. Hiltibertus vocatus monachus rogitus hanc donationem scribis