Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 252


Datierung: 1144
Ausstellungsort: Rouen

Imarus Dei gratia Tusculanus episcopus, apostolice sedis legatus. Archiepiscopo, episcopis, abbatibus et omnibus ecclesie Christi fidelibus per Normaniam constitutis, ad quos littere iste peruenerint, salutem. Notum uobis facimus, quod monachi sancti Audoeni conquesti sunt nobis, quia seruientes monachorum sancti Stephani Cadomensis in decima, quam ecclesia s(ancti) Audoeni ab antiquo possidet in uilla, que Ros uocatur, dolose agentes dampnum eis et fraudem multis modis faciebant; illam enim per uillam uastabant et occultabant et ad firmam rusticis sepe tradebant. Garbas etiam seu manipulos, quos in carris et carretis ad grangiam adductos non ligatos inueniebant, uiolenter et fraudulenter retinebant, decimam quoque fabarum de uillula, que Noerei uocatur, monachis s(ancti) Audoeni totam auferebant et insuper carratam unam auene, quam ex consuetudine ueteri sibi uendicabant, ultra mensuram ceterarum onustari sibi faciebant in silentio. Preterea garbas computando partem sancti Audoeni defraudabant. Sub presentia itaque nostra et uenerabilium fratrum Hugonis Rothom(agensis) archiepiscopi, Rotroldi Ebroicensis et Girardi Sagiensis episcoporum et aliorum religiosorum uirorum talis inter ipsos utraque parte uolente amicabilis compositio facta est. Concessum est prauas illas occasiones et exactiones et uiolentam direptionem solutarum garbarum et manipulorum imperpetuum de cetero dimitti et monachis s(ancti) Audoeni suam partem tam de solutis garbis uel manipulis quam de ligatis integre reddi, carratam quoque auene, quam supra diximus, cetera, que de campis ad grangiam cum sex bobus adducuntur, similiter fieri, fabas etiam de Noerei sicuti ceteras segetes per medium partiri. Pro fraude uero, que in tacita computatione de garbis seu manipulis fiebat, et aliis iniuriis, que ecclesie beati Audoeni ibidem inferebantur, constitutum est, quod homines et seruientes sancti Stephani fide uel sacramento interposito monachis sancti Audoeni ante mensem augustum annuatim securitatem facient, quod sine dolo et fraude tractabunt decimam et custodient et ad curiam, in qua recipi debuerit, integre secundum posse suum adduci facient et ibi legaliter eam diuident, ita uidelicet ut deinceps nulla fraus, nulla uiolentia de rebus sancti Audoeni ibidem fiat. Decimam quoque bubulcorum de terris, quas Waacras uocant, quam antea iniuste retinuerant, monachi sancti Stephani reddi facient.