Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 245


Datierung: 1197 03 18
Ausstellungsort: Lateran

Celestinus episcopus seruus seruorum Dei. Uenerabili fratri episcopo et dilectis filiis decano et capitulo Cenoman(ensibus) salutem et apostolicam benedictionem. Ea, que pro ecclesiarum commodo de consilio bonorum uirorum ratione preuia sunt statuta, decet nos rata et firma habere et apostolici fauoris munimine confirmare. Constitutionem igitur uestram, qua pro seruitio ecclesie uestre plenius reformando oues errantes ad pascua reuocare et successuris errandi occasionem subtrahere intendistis constituentes, ut nullus de canonicis instituendis prebende integritatem habeat, sed XXti sol(idis) Andeg(auensibus) sit contentus, nisi debitam et antiquam ecclesie residentiam, octo scilicet mensium per annum, faciat, sicut de communi capituli uoluntate facta est et proborum uirorum consilio approbata et in autentico inde confecto noscitur contineri, ratam habentes et firmam auct(oritate) apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Decernimus ergo etc. Si quis autem etc. Dat. Lateran. XV kal. april., pontificatus nostri anno sexto.