Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 244


Datierung: 1195 09 13
Ausstellungsort: Lateran

Celestinus episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis priori sancti Hylarii de Cella, . . . cantori et magistro Alb. canonico sancti Hylarii Pictauen(sis) salutem et apostolicam benedictionem. Cum inter dilectos filios canonicos sancti Magnobodi ex una parte et Gaufredum Morel et fratrem eius ex altera Andegauen(sis) diocesis super quadam maioria causa uertatur et hinc inde sit pluries super ea disceptatum, tandem magister quondam Stephanus pro parte ipsorum canonicorum et magister Greueus pro parte predictorum duorum fratrum ad nostram presenciam accesserunt super eadem querimonia causaturi. Quibus venerabilem fratrem nostrum Al. Alban(ensem) episcopum dedimus auditorem, in cuius presencia constituti, sicut idem episcopus nobis postmodum referre curauit, dictus S. pro parte canonicorum inter multa, que aduersum predictos fratres uisus est allegare, proposuit, quod a longis retro temporibus super proprietate ipsius maiorie pro canonicis supradictis contra predecessores G. Morel et fratris eius fuerat sentencia promulgata a bone memorie uidelicet M(atheo) Andeg(auensi) episcopo et postmodum cum Osanna auia eorundem, ad quam eadem maioria dicebatur iure hereditario deuoluta, amicabiliter super ea t[ran]sactum, deinde contra Morellum patrem ipsorum et eius heredes sentencia fuit super eadem a venerabili fratre nostro R(adulfo) Andeg(auensi) episcopo perlata, demum autem apostolice sedis auctoritate contra eosdem filios Morelli super possessione ipsius maiorie causa rei ser[uand]e fuit dictata sentencia. Vnde cum instancia postulabat dictis fratribus super eius possessione perpetuum imponi silencium, expensas ab eisdem canonicis factas post rem eis adiudicatam cum integritate restitui, magister autem Greueus pro [par]te predictorum G. Morel et fratris eius ex aduerso proposuit, quod, cum dilectis filiis nostris sancti Launomari et beate Marie abbatibus et decano Blesen(si) eadem causa fuerit terminanda commissa, propter contumaciam canonicorum ipsorum sepedictis fratribus a iudicibus memoratis causa rei seruande fuit adiudicata possessio et eadem aliquantum temporis sunt gauisi. Verum canonici supradicti per potenciam laicalem eos a possessione ipsa fecerunt uiolenter expelli, propter quod ab eisdem iudicibus fuerunt excommunicatione notati. Super quibus autentica iudicum et attestationes sub dilectorum nostrorum de Fontanis . . et de Aquauiua abbatum et prioris de Gressu sigillis conclusas in nostra presencia constitutis exibuit. Vnde dictus magister Greueus pro fratribus supradictis eiusdem maiorie restitutionem et prouentuum satisfactionem congruam perceptorum et expensarum restitutionem post uiolentam expulsionem ab eis factarum cum instancia repetebat. Nos autem, quia de propositis ueritatem elicere non potuimus et dictus magister S. de hac luce fu[it] domino uocante sublatus, nolentes, ut inter eos diucius remaneat materia litigandi, discretioni uestre, de qua plene confidimus, ipsius cause cognitionem et decisionem canonicam presencium auctoritate comm[itt]imus per apostolica scripta uobis mandantes, quatinus uocatis ad presenciam uestram, quos propter hoc uideritis esse uocandos, audia[ti]s, que fuerint hinc inde proposita, et causam ipsam appellatione cessante fine canonico terminetis facientes, quod d[icta]ueritis, per censuram ecclesiasticam inuiolabiliter obseruari nullis litteris obstantibus, si que apparuerint preter assensum partium a sede apostolica impetrate. Quod si omnes his exequendis nequiueritis interesse, duo uestrum ea nichilominus exequantur. Dat. Lateran. id. septemb., pontificatus nostri anno quinto.