Datierung: 1187 01 16
Ausstellungsort: Verona
Urbanus episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto filio Salmur(ensi) abbati salutem et apostolicam benedictionem. In eo sumus loco et offitio disponente domino constituti, ut ecclesiarum utilitatibus debeamus et augmentis intendere et, que in eis circumspectione prouida statuuntur, apostolice sedis munimine roborare. Ea igitur consideratione inducti tuis iustis postulationibus, dilecte in domino fili, nichilominus inclinati ordinationes, quas de assensu capituli tui uel maioris et sanioris partis canonice ac rationabiliter statuisti absque monasterii lesione uel duxeris statuendas, ratas haberi decernimus et precipimus obseruari. Statuentes, ut nemini fas sit te uel monasterium tuum temeritate qualibet perturbare. Nulli ergo omnino hominum etc. Si quis autem etc. Dat. Veron. XVII kal. febr.